DODECAGONUM

DODECAGONUM
DODECAGONUM
figuram XII. Vertorum complectens ad exemplum Octagoni. ab Andronico editi, exhibetur a Salmas. ad Solin. p. 1252. Post priscam enim primamqueve rationem, quae ventorum quaternionem ponebat et antiquissimorum fuit temporum, sequenti aetate duae maxime receptae fuêrunt, octonaria et duodenaria, aliis hanc aliis illam magis probantibus. Et quidem octonaria duodecimaria antiquior fuit (contra quam sentit Plin.) ut quae nondum Aristoreli innotuit, qui 8. ventos tantum principales memorans, κυριώτατα illa vocat et διωριϚμεν´α πνεύματα. Unde longe eo posteriorem esse Scriptorem libri de Mundo: ut qui partitionem in XII. ventos agnoscit, manifestum est argumentum. Nomina illorum sunt, Favonius Ζέφυρος; Chaurus, Α᾿ργέςτης, Ι᾿άπυξ, Σκυλλητῖνος; Thrascias, Κερκίας, Θρασκίας, Στρυμονία; Septentrio, Α᾿παρκτίας, Βορέας; Aquilo, Βορέας, Μέσης, Καυνίας; Caecias; Καικίας, Θηβάνας; Subsolanus, Α᾿πηλιώτης, Ποταμεὺς, Συριάνας: Volturnus, Εὖρος, Euronotus; Φοινικίας, Ευρόνοτος, Κάββας; Auster, Νότος; Libonotus, Ληβόνοτος, Λιβοφοῖνιξ; et Africus, Λίψ. E' quibus Thrasciam, Caeciam, Phoeniciam et Libonotum, octo prioribus additos ait Plin. l. 2. c. 47. qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 1241.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”